Fidei
semita
19. « Gavisi sunt ergo discipuli,
viso Domino » (Io 20, 20). Vultus, quem Apostoli post resurrectionem
sunt contemplati, idem erat illius Iesu quocum tres fere annos vixerant, atque
de mirabili novae suae vitae veritate nunc eis persuadet, « manus et latus » (ibidem)
ostendens. Certe haud facile credere fuit. Discipuli Emmaus post spiritale ac
laboriosum iter confectum dumtaxat crediderunt (cfr Lc 24, 13-35).
Thomas apostolus solummodo credidit postquam prodigium cognovit (cfr Io
20, 24-29). Reapse, ut eius corpus videretur ac tangeretur, fides
sola illius vultus mysterium plene ingredi poterat. Id iam in historica Iesu vita experti sunt
discipuli, in interrogationibus scilicet, quae illorum mentibus occurrebant,
quotiescumque ipsius verbis ipsiusque factis interrogabantur. Iesus revera
adiri non potest nisi per fidem, quandam per semitam, cuius Evangelium ipsum in
illa pernota Caesareae Philippi scaena (cfr Mt 16, 13-20) itinera
demostrare videtur. Primam quodammodo rationem ducens suae missionis, ex
discipulis quaerit Iesus quid « homines » de se sentiant. Hoc ii responderunt:
« Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aud unum ex
prophetis » (Mt 16,14). Responsio haec procul dubio excelsa est, sed
adhuc longe abest — et quantum! — a veritate. Populus religiosam faciem,
prorsus singularem illius rabbi vix perspicit, qui allicienti sic modo
loquitur, sed ultra illos Dei homines eum locare non valet, qui Israelis
annales designarunt. Iesus reapse prorsus aliud est! Hic nimirum est
ulterior cognitionis gressus, quae eius personae profundum statum attingit,
quem ipse a « suis » requirit. « Vos autem quem me esse dicitis? » (Mt
16,15). Fides tantum, quam Petrus professus est, et cum eo omnium aetatum
Ecclesia, ad cor pervenit, mysterii attingens altitudinem: « Tu es Christus,
Filius Dei vivi » (Mt 16,16).
|