20. Quomodo ad fidem hanc pervenit Petrus?
Quid a nobis postulatur, si eius vestigia modo magis magisque certo tenere
volumus? Matthaeus per verba illa quibus Petri confessionem recipit hac de re
insigniter nos certiores facit: « Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater
meus, qui in caelis est » (16,17). Vocabula « caro et sanguis » hominem
rationemque communem cognoscendi exprimunt. Communis haec ratio, quod ad
Iesum spectat, non sufficit. « Revelatione » quae a Patre procedit opus est
(cfr ibidem). Lucas quaedam nobis ministrat indicia quae eodem spectant,
cum dicit hunc dialogum cum discipulis esse institutum, « cum solus esset orans
» Iesus (Lc 9, 18). Utrumque
indicium aequabiliter nos conscios reddunt Domini vultus ad contemplationem nos
pervenire non nostris viribus, sed cum nos paene manu a gratia duci sinimus. Silentii
precationisque experientia dumtaxat aptam fert condicionem, in qua absolvi
et evolvi verissima potest cognitio, adhaerens congruensque, illius mysterii,
quod in sollemni illa Ioannis evangelistae proclamatione suum attingit
fastigium: « Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus
gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis » (Io
1,14).
|