22. « Et Verbum caro factum est » (Io
1,14). Haec Ioannis fulminea propositio Christi mysterii universo confirmatur
Testamento Novo. Ad eandem sententiam etiam Paulus apostolus dirigitur
affirmans de Filio: « Factus est ex semine David secundum carnem » (Rom
1,3; cfr 9,5). Si vero hodie, cum rationalismus viget pervaditque tot culturae
recentioris partes, fides in primis de Christi divinitate difficultates gignit,
aliis in condicionibus historiae et culturae proclivitas potius fuit ad
minuendam vel humanitatis Iesu historicam soliditatem solvendam. Verumtamen
Ecclesiae fides necessarium habet et inevitabile officium nempe adseverare: «
Verbum caro factum est », quod sibi omnes humani generis partes praeter
peccatum assumpsit (cfr Heb 4,15). Hac in re, incarnatio kenosis revera est, videlicet « spoliatio » a
Filio Dei illius gloriae quam aeterno iam possidet ab aevo (cfr Philp
2,6-8; 1 Pe 3,18).
Finis per se non est aliunde haec
Filii Dei exinanitio, quae potius ad Christi tendit glorificationem etiam
humana in illius natura: « Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi
nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur,
caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur: Dominus
Iesus Christus! in gloriam Dei Patris » (Philp 2,9-11).
|