Filii facies
24. Species haec divina et humana ex Evangeliis ipsis vehementer elucet,
novis quae copiam suppetunt rerum quarum adiutorio inserere nos possumus in
extremum illum mysterii locum quem efficit Christi conscientia sui ipsius.
Haud dubitat Ecclesia quin divinitus
adflati Evangelistae sua in narratione recte omnino ex verbis a Iesu prolatis
veritatem perceperint de illius persona atque conscientia quam ipse eiusdem
habebat personae. Nonne hoc fortasse illud est quod colligens primas Iesu voces
duodecim nati annos in templo Hierosolymitano prodere cupit Lucas? Iam enim
tunc temporis sibi conscius esse videtur se peculiari ratione cum Deo coniungi,
ea nempe quae propria « filii est ». Etenim Matri suae nuntianti quanta animi
sollicitudine ipsamet atque Iosephus eum conquisiverint respondet Iesus sine
dubitatione: « Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae
Patris mei sunt, oportet me esse? » (Lc 2,49). Admirationem propterea
non movet quod ille iam maturus suo sermone firmiter altitudinem mysterii sui
expromit, prout affatim synopticis in Evangeliis effertur (cfr Mt 11,27;
Lc 10,22), at praesertim ab evangelista Ioanne. Propria in sui conscientia Christus nihil omnino
haesitat: « In me est Pater, et ego in Patre » (Io 10,38).
Quantumvis credere liceat propter
humanam condicionem quae faciebat ut Iesus cresceret « sapientia, aetate et
gratia » (Lc 2,52), humanam etiam mysterii illius conscientiam
progressam usque esse ad plenam humanitatis glorificatae declarationem,
dubitari non licet iam habuisse sua in historica vita Christum conscientiam
suae veritatis, se nempe esse Dei Filium. Adeo hoc extollit Ioannes ut affirmet
ea tandem de causa repudiatum eum esse ac damnatum: namque « quaerebant eum
Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum
dicebat Deum, aequalem se faciens Deo » (Io 5,18). Intra eventa horti
Gethsemani atque Calvariae examinabitur durissime humana Iesu conscientia.
Verumtamen ne passionis quidem mortisque tragoedia afficere poterit tranquillam
ipsius conscientiam: caelestis se esse Patris Filium.
|