Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • II
    • 25
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dolens vultus

25. Adducimur itaque nos vultus Christi contemplatione ut partem maxime admirabilem ipsius mysterii adeamus, quae postremo quidem tempore crucis videlicet hora effulget. Mysterium intra ipsum mysterium est, ante quod facere homo non potest quin adorans se prosternat.

Nostro in conspectu transit vehementia ipsa illius eventus in hortu Olivarum, nempe Christi agoniae. Cum opprimitur Iesus praevidens dolorem, qui illum manet, coram Deo solo, consueta sua et tenera voce fiduciae advocat eum: « Abba, Pater ». Petit enim ut si fieri possit a se ille doloris submoveat calicem (cfr Mc 14,36). Videtur tamen Filii nolle Pater audire vocem. Ut vero Patris vultum hominibus referret, debuit Iesus non modo hominis induere vultum, verum etiam sibi peccati sumere « vultum ». « Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso » (2 Cor 5,21).

Satis numquam huius mysterii perscrutabimur altitudinem. Omnis enim acerbitas huius paradoxi exoritur ex illo doloris clamore, qui videtur desperatus quemque Iesus profert in Cruce: « Heloi, Heloi, lema sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Mc 15,34). Num mente fingi potest maior animi cruciatus, densior obscuritas? Revera istud angoris plenum « ut quid » ad Patrem directum primis Psalmi 22 verbis, etiamsi veritatem ineffabilis in se continet doloris, adfectu illustratur totius precationis, ubi dolorem ac fiduciam simul coniungit Psalmista acerbo quodam affectionum contextu. Pergit enim Psalmus: « In te speraverunt Patres nostri, speraverunt et liberasti eos... Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet » (Ps 22 [21], 5.12).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License