26. Christi clamor in cruce, carissimi
Fratres ac Sorores carissimae, non angorem prodit desperantis, sed Filii precem
qui Patri per amorem suam offert in omnium salutem vitam. Dum Ipse cum nostro
peccato parem se reddit, a Patre derelictus, in Patris manus se « derelinquit
». In Patrem eius intenduntur semper oculi. Omnino propter cognitionem atque
experientiam, quam Dei Ille habet solus, etiam hoc obscuritatis tempore liquido
percipit peccati gravitatem et ob eam causam patitur. Is solus, qui Patrem
cernit indeque plane gaudet, usque ad extremum aestimat quid sibi velit per
peccatum proprio resistere amore. Primum iam, et antequam in corpore,
passio eius atrox est animae dolor. Theologorum traditio non recusavit etiam
interrogare quomodo Iesus vivere potuerit altissimam suam coniunctionem cum
Patre, fonte nempe laetitiae ac beatitudinis suapte natura, ac simul hanc
agoniam usque ad derelictionis gemitum. Harum rationum duarum coëxsistentia, quae inter se non conciliari
posse videntur, reapse inseritur in unionis hypostaticae altitudinem
investigabilem.
|