27. Hoc coram mysterio, post theologicam
investigationem, dari nobis validum potest adiumentum amplissimo ex illo
patrimonio quod theologia quam sancti vixerunt constituit. Indicia nobis
magni pretii illi praebent, quae facilius nos percipere sinunt fidei intuitum,
atque hoc quidem accidit peculiarem propter illam lucem, quam eorum nonnulli a
Sancto Spiritu receperant, aut etiam illud per experimentum quod ii habuerunt
statuum illorum terrificorum probationis quos mystica describit traditio
tamquam « noctem obscuram ». Crebrius quidem sunt Sancti aliquid experti quod simile
est Iesu experientiae in cruce in mirabili illa beatitatis dolorisque
commixtione. In « Divinae Providentiae Dialogo » ostendit Deus Pater sanctae
Catharinae Senensi quo modo in animabus sanctis simul adesse possint gaudium et
supplicium: « Inde beatur quidem anima atque cruciatur: ob proximorum nempe
torquetur delicta, exhilaratur autem propter coniunctionem affectionemque
caritatis quam in semet illa recepit. Imitantur enim hi Agnum immaculatum,
Unigenitum meum Filium, qui cruci adfixus gaudebat tum etiam dolebat
».13 Item pariter sancta Teresia Lexoviensis suum vivit cruciatum
coniuncta nempe cum Iesu dolore, in semet scilicet paradoxum Iesu comprobans
beati simul et solliciti: « In Olivarum horto omnibus fruebatur Dominus noster
Trinitatis gaudiis, nec vero minus erat ipsius agonia crudelis. Mysterium
quamvis sit, tibi tamen confirmo ex iis quae ipsamet patiar, aliquid me illius
intellegere ».14 Quam lucida testificatio! Ceterum eadem Evangelistarum
narratio hanc confirmat sustentatque ecclesialem perceptionem Christi
conscientiae, cum eum docet, altissimo etiam in dolore, mori indulgentiam suis
carnificibus efflagitantem (cfr Lc 23,34) Patrique eodem tempore
extremam suam profitentem filii deditionem: « Pater, in manus tuas commendo
spiritum meum » (Lc 23,46).
|