Resuscitati
vultus
28. Quem ad modum Feria Sexta in
Parasceve ac Sabbato Sancto, etiamnunc pergit Ecclesia faciem hanc cruentatam
contemplari, ubi et Dei absconditur vita et mundi offertur salus. Attamen
sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi
imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus! Quod nisi ita esset, inanis
nostra esset praedicatio vanaque nostra fides (cfr 1 Cor 15,14). Patris
enim responsio fuit resurrectio eius oboedientiae, prout commeminit Epistula ad
Hebraeos: « In diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit
salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et
exauditus pro sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae
passus est, oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus
sibi auctor salutis aeternae » (5,7-9).
Ad Christum iam respicit Ecclesia
resuscitatum. Quod quidem facit vestigiis Petri ingressa qui lacrimas suas profudit
propter proditionem atque iter repetivit Christo suum amorem, licet manifesta
cum trepidatione, testans: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te » (Io
21,15-17). Id similiter efficit Ecclesia Paulum comitata qui illum in via
Damascum versus offendit ab eoque est fulmine tactus: « Mihi enim vivere
Christus est et mori lucrum » (Philp 1,21).
Duobus annorum milibus hos post
eventus, experitur eos Ecclesia veluti si hodie contigerint. In Iesu namque
vultu suum ipsa, sponsa nempe, thesaurum contemplatur, suam laetitiam: « Iesu
dulcis memoria, dans vera cordis gaudia »: quam suavis est Iesu recordatio,
verae cordis fons laetitiae! Hoc corroborata experimento suscipit iterum
Ecclesia hodie suum iter ut mundo Christum nuntiet, ineunte tertio millennio:
Ipse « heri et hodie idem, et in saecula » (Heb 13,8).
|