29. « Ecce ego vobiscum sum omnibus
diebus usque ad cosummationem saeculi » (Mt 28,20). Duo iam annorum milia comitatur Ecclesiam, carissimi
Fratres Sororesque, haec certitudo quam nostris in animis Iubilaei renovavit
celebratio. Hinc hauriamus novum christiana in vita invitum oportet,
quin immo inspirantem inde itineris nostri vim efficiamus. Conscii nobis huius
inter nos praesentis Resuscitati, nobismet interrogationem ponimus quam Petrus
aliquando in foro Hierosolymitano posuit continuo post sermonem de Pentecoste:
« Quid faciemus, viri fratres? » (Act 2,37).
Nos ipsi percontamur fidentes
omnia in optimam partem interpretantes, tametsi difficultates non minoris
existimamus. Fallax certissime nos non seducit iudicium, videlicet inveniri
posse formulam veluti « magicam » pro magnis nostri temporis provocationibus.
Nullo modo: servabit nos nulla formula, verum Persona una atque certitudo illa
quam nobis Ipsa infundit: Ego vobiscum sum!
Non itaque agitur de hinc
excogitando « novo consilio ». Iam enim praesto est consilium seu « programma
»: illud nempe quod de Evangelio derivatur semper vivaque Traditione. Tandem in
Christo ipso deprehenditur istud, qui sane cognoscendus est, diligendus atque
imitandus, ut vita in eo trinitaria ducatur et cum eo historia ipsa
transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus consummationem. Institutum
enim hoc, variantibus quidem temporibus ipsis atque culturae formis, non
mutatur quamvis rationem quidem habeat temporis et culturae, ut verum instituat
diverbium efficacemque communicationem. Constans vero institutum illud per
tertium millennium pariter est nostrum.
Hoc omne tamen necesse est in directorias normas pastorales cuiusque
communitatis condicionibus idoneas convertatur. Singularem profecto nobis
opportunitatem obtulit Iubilaeum nosmet ipsos devovendi itineri cuidam
coniuncto totius Ecclesiae plures annos, itineri videlicet catechesis bene ordinatae
de argumento trinitario, quod etiam propria comitata sunt pastoralia incepta
quorum finis fecunda fuit iubilaris experientia. Gratias quidem habemus quod
tanto studio atque tam late receperint sententiam a Nobis in Litteris
Apostolicis « Tertio millennio adveniente » expositam. Nunc vero non iam
proximus ante nos describitur finis, sed meta multo maior nec minus exigens
alicuius ordinariae operae pastoralis. Intra universales necessariosque limites oportet unica Evangelii
institutio, quem ad modum continenter accidit, in historiam cuiusque
ecclesialis regionis ingrediatur. Particulares apud Ecclesias rationes
illae operis concretae et obiectivae decerni possunt — sicut agendi viae, tum
formatio atque aestimatio ipsorum actorum, necnon instrumentorum necessariorum
inquisitio — quae Christi nuntiationem homines singulos attingere sinunt,
communitates conformare, alte res afficere per bonorum evangelicorum
testificationem intra societatem atque humanitatis cultum.
Vehementer propterea Ecclesiarum
particularium exhortamur Pastores ut, a diversis Populi Dei partibus simul
agentibus ipsi adiuti, magna cum fiducia passus definiant instantis illius
itineris ac dioecesanae cuiusque Communitatis voluntates componant cum
Ecclesiarum finitimarum decretis tum etiam universalis Ecclesiae.
Facilior certe haec concordia
reddetur per industriam collegialem, iam pridem passim vigentem, quae ab
Episcopis in Conferentiis episcopalibus necnon Synodis procuratur. Nonne haec
fortasse vis fuit sessionum continentalium Synodorum Episcoporum, qui Iubilaei
praeparationem persecuti sunt, dum normas enucleabant ad hodiernam Evangelii
nuntiationem diversis in locorum statibus variisque in cultus humani formis?
Copiosum hoc deliberationum patrimonium non licet ad nihilum recidere, sed
decet illud re ipsa aliquid operari.
Excitans ergo actuositas
renovationis pastoralis nos manet, quae omnes quidem complectitur. Communem
tamen ad utilitatem ac directionem volumus hic potiores partes operis
pastoralis indicare, quas ipsa Magni Iubilaei experientia manifestius
Nostros obiecit ante oculos.
|