Sanctitas
30. Nihil dubitamus ante omnia
adfirmare visionem rerum illam, in qua collocari debet totum pastorale iter,
esse sanctitatem. Haec nonne suprema erat indulgentiae iubilaris
significatio, tamquam peculiaris gratiae quam offerebat Christus ut singulorum
baptizatorum vita purificari posset penitusque renovari?
Inter eos ideo, qui Iubilaei
fuerunt participes, exoptamus ut plurimi perfrui valuerint hac gratia, conscii
nempe sibi indolis eius exigentis. Absoluto itaque Iubilaeo, communis iam
repetitur semita; at necessitas restat pastoralis magis quam antehac
sanctitatem efferre.
Iterum idcirco detegendum est
caput V Constitutionis dogmaticae de Ecclesia « Lumen gentium », ubi « de
universali vocatione ad sanctitatem in Ecclesia » agitur, omne secundum suum
directorium pondus. Huic argumento si conciliares Patres tantum adsignaverunt
momentum, non sane addere voluerunt ipsi ecclesiologiae solummodo spiritalem
quendam afflatum, verum interiorem eius ac propriam extollere dynamicam vim. Si
rursus reperta Ecclesia est veluti « mysterium » sive « de unitate Patris et
Filii et Spiritus Sancti plebs adunata »,15 necessario simul evenit ut
eius denuo recluderetur « sanctitas », quae praecipuo suo intellegitur sensu,
nempe ut adhaerens ad illum qui nominatim ac praecipue est Sanctus, immo, « Ter
Sanctus » (cfr Is 6,3). Ecclesiam ergo appellare sanctam idem profecto
est atque ipsius demonstrare faciem uti Christi Sponsae pro qua sese
dedidit ipse, « ut illam sanctificaret » (Eph 5,25-26). Hoc munus
sanctitatis obiectivae, ut ita loquamur, cuique praebetur baptizato.
In officium aliquod rursus se hoc donum transfert quod totam christianam
temperare debet exsistentiam: « Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio
vestra » (1 Thess 4,3). Quae obligatio non aliquot dumtaxat respicit
christianos: « Perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel
ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari ».16
|