Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • III
    • 31
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

31. Primariam hanc commemorare veritatem eamque sicut fundamentum iacere pastoralis totius ordinationis, quae ineunte novo millennio nos obstringit, forsitan videatur primo intuitu quiddam parum efficiens. Num forte sanctitatem « ordinare » possumus? Quid haec sibi vult locutio in alicuius institutionis pastoralis disciplina?

Re quidem vera, si pastoralis ordinatio sub signo sanctitatis statuitur, aliquid compluribus cum consectariis decernitur. Inde enim in primis firma aperitur sententia: si vera est Baptismus ingressio in Dei sanctitatem per insertionem in Christum ipsum necnon Spiritus eius per inhabitationem, quaedam repugnantia est contentum esse mediocri vita, quae ad normam transigitur ethnicae doctrinae minimum solum poscentis ac religionis superficiem tantum tangentis. Ex catechumeno quaerere: « Vis baptizari? » eodem tempore est petere: « Vis sanctificari? ». Idem valet ac deponere eius in via extremum Sermonis Montani principium: « Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est » (Mt 5,48).

Quem ad modum explicavit Concilium ipsum, optima haec perfectionis species non ita est iudicanda quasi si genus quoddam secum importet vitae extraordinariae quam soli aliqui sanctitatis « gigantes » traducere possint. Multiplices enim sanctitatis exsistunt viae atque cuiusque congruunt cum vocatione. Grates Domino referimus Nobis quod concessit his proximis annis tot christianos et christianas inter beatos adnumerare ac sanctos, ex quibus plures laici sanctimoniam sunt communissimis in vitae condicionibus adsecuti. Omnibus ergo tempus est iterum firmiter hunc proponere « superiorem modum » ordinariae vitae christianae: ad hanc namque metam conducere debet omnis vita ecclesialis communitatis ac familiarum christianarum. Patet nihilominus sanctitatis semitas unius cuiusque esse proprias veramque ideo ac peculiarem postulare sanctitatis paedagogiam, quae motibus ac fluctibus singulorum hominum vere noverit se accommodare; divitias itaque adsumere debebit illius invitationis omnibus exhibitae una cum traslaticiis adiumenti singularis et communis formis, quas solidior ecclesiastica traditio suadere potest, tum etiam recentioribus cum modis qui praesto sunt in consociationibus et coetibus ab Ecclesia agnitis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License