Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • III
    • 32
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Oratio

32. Haec tamen indiget sanctitatis paedagogia affectu christiano qui cum primis arte precationis praecellit. Fuit scilicet iubilaris Annus tempus intentioris precis tam in singulis quam in tota communitate. At nec precationem novimus dari veluti rem continuo concessam. Discere namque quemlibet precari oportet, sicut ipsis de labris divini Magistri perceperunt primi discipuli: « Domine, doce nos orare! » (Lc 11,1). In precatione enim ille cum Christo perficitur dialogus qui nos ipsius reddit amicos intimos: « Manete in me, et ego in vobis » (Io 15,4). Reciprocans haec necessitudo ipsa substantia est, vitae christianae anima necnon omnis verae pastoralis vitae condicio. A Spiritu Sancto in nobis instituta recludit rursus nos, per Christum et in Christo, ad Patris vultus contemplationem. Trinitariam hanc precationis christianae discere logicam rationem, dum plene in primis vivitur in liturgia sacra, cacumine et ecclesialis vitae fonte, 17 tum in singulorum etiam experimentis, exstat secretum fidei christianae reapse vitalis, quae nihil quidem habet quod in posterum metuat, quoniam ad fontes continenter revolvitur in iisque regeneratur.




17) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License