Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • Intro
    • 1
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Intro

Fratribus in Episcopatu,
presbyteris et diaconis,
religiosis viris et mulieribus,
laicis fidelibus universis.

1. Novo millennio ineunte, dum Magno Iubilaeo finis imponitur, quo a Christo nato duo milia celebravimus annorum dumque novum itineris spatium patet Ecclesiae, eadem in corde nostro referuntur verba quibus, postquam in Simonis navicula turbae locutus erat, Apostolum invitavit quondam Iesus ut piscaturus altum peteret: Duc in altum (Lc 5,4). Petrus sociique primi Christi verbis fidem tribuerunt, atque rete laxarunt. « Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam » (Lc 5,6).

Duc in altum! Verba haec nobis hodie personant nosque simul compellunt ut praeterita teneamus grata memoria, praesentia studiose experiamur, ad futura fidenter nos expediamus: « Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula » (Heb 13,8).

Magna fuit hoc anno Ecclesiae laetitia, quae ad suum Sponsum Dominumque contemplandum sese applicavit. Plus quam umquam ipsa facta est peregrinans populus, quem is ducit qui est pastor magnus ovium (cfr Heb 13,20). Praestabili quidem alacritate, quae omnia membra complexa est, Dei Populus simul hic Romae, simul Hierosolymis et in unaquaque Ecclesia locali, « Portam Sanctam » transivit, quae est Christus. Ad eum, qui est historiae fastigium unusque mundi Salvator, Ecclesia Spiritusque clamaverunt: Marana tha — Veni, Domine Iesu (cfr Apc 22,17.20; 1 Cor 16,22).

Gratiae eventus perpendi non potest, qui anno vertente hominum conscientias attigit. At procul dubio « fluvium aquae vivae », perpetuo « procedentem de throno Dei et Agni » (cfr Apc 22,1) large effuseque recepit Ecclesia. Aqua est Spiritus quae sitim depellit ac renovat (cfr Io 4,14). Misericors Patris est amor, qui in Christo denuo revelatur et donatur. Huius anni sub exitum pristinum grati animi verbum renovato cum gaudio iterare possumus: « Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius » (Ps 118 [117], 1).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License