| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
33. Nonne fortassis « signum temporum » est, hodie quod per orbem, licet ipsa illa saecularizatio longe lateque progrediatur, universalis percipitur spiritualitatis postulatio, quae maximam partem renovata in precationis necessitate declaratur? Aliae aequabiliter religiones, quae iam disseminatae vigent in antiquae christianizationis regionibus, sua eidem huic necessitati reddunt responsa idque nonnumquam notabilibus omnino modis. Qui gratiam accepimus, ut in Christum Patris revelatorem credamus hominumque Salvatorem, officio obstringimur ut commonstremus quam alte coniunctio cum eo nos provehere valeat. Plurimum hac de re mystica Ecclesiae prodere valet traditio, tum in Orientali orbe tum in Occidentali. Quo enim pacto progredi possit oratio, veluti verus ac proprius amoris dialogus, ostendit, eo etiam usque ut ab Amato divino humana persona tota possideatur, quae Spiritus movetur tactu et instar filii in Patris deseritur corde. Tunc quidem vivo modo Christi vivitur promissio: « Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum » (Io 14,21). De itinere hic agitur quod totum gratia sustentatur, quod tamen magnum flagitat spiritalem ardorem atque acerbas subit purificationes — « noctem obscuram » videlicet —, sed variis sub formis ad illud accedit ineffabile gaudium quod mystici tamquam « sponsalem unionem » vixerunt. Quis non hoc loco tenet memoria, ex tot claris testificationibus, sancti Ioannis a Cruce magisterium et sanctae Teresiae Abulensis? Ita est, Fratres Sororesque carissimae. Fiant christianae nostrae communitates oportet germanae « scholae » orationis, ubi cum Christo congressus non una postulatione auxiliorum declaratur, verum gratiarum etiam actione et laude, adoratione et contemplatione, auditu et aestu affectuum usque ad « amationem » cordis. Haec igitur precatio impensa erit, quae tamen ab officiis historiae non abstrahit: dum enim Dei amori reserat illa animum, fratrum ac sororum pariter recludit amori hominibusque historiam construere secundum Dei consilium permittit. 18
|
18) Cfr Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula de quibusdam rationibus christianae meditationis Orationis formas (15 Octobris 1989): AAS 82 (1990), 362-379. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |