| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
36. Quapropter persequentes cogitationem in litteris Dies Domini insistere volumus ac poscere ut omni baptizato participatio Eucharistiae sit revera Dominici diei cor et quasi centrum: quod indeclinabile quoddam officium est, non idcirco tantum persolvendum ut alicui satis fiat praecepto, sed tamquam vitae christianae necessitas quae vere conscia est sibique constat. Illud iam intramus millennium quod indolem videtur prae se ferre culturarum ac religionum inter se concurrentium, etiam in antiquae christianizationis nationibus. Multis enim iam locis sunt christiani, vel celeriter fiunt, « pusillus grex » (Lc 12,32). Hoc ipsum illos provocat ad impensius testificandas proprias partes ac rationes suae peculiaris naturae, saepius quidem inter difficultates ac solitudinem. In illis partibus invenitur obligatio eucharisticae omni die Dominico celebrationis. Dominicalis ceterum Eucharistia, cum singulis hebdomadibus christianos circum Verbi vitaeque Panis mensam conglobet uti Dei familiam, remedium est maxime naturae adversus omnem dispersionem. Locus insuper praeoptatus illa est, ubi annuntiatur communio atque constanter frequentatur. Plane per eucharisticam participationem dies Domini etiam Ecclesiae dies evadit, 22 quae sic tam efficaciter potest suum munus uti sacramenti unitatis explere.
|
22) Cfr ibid., 35: l.m., 734. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |