| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Reconciliationis sacramentum 37. Renovatam deinde pastoralem audaciam postulare cupimus, ut cotidiana christianarum communitatum paedagogia consuetudinem sacramenti Reconciliationis modo apto ad persuadendum efficientique simul exhibere sciat. Prout bene meministis, anno MCMLXXXIV hoc de argumento sumus Nos interlocuti in adhortatione post-synodali, cui titulus Reconciliatio et paenitentia, quae fructus deliberationum collegii sessionis Synodi Episcoporum eidem huic quaestioni dicatae contrahebat. Omnes tunc ut vires impenderentur hortabamur, unde occurreretur magno illi discrimini « sensus peccati » quod hodiernam culturam ac societatem permeat; 23 multo autem admonebamus magis ut Christus ipse denuo velut mysterium pietatis detegeretur, in quo videlicet misericordem suum nobis Deus ostentat affectum nosque secum plene conciliat. Hic nempe Christi vultus est quem oportet etiam per sacramentum paenitentiae revelari, quod « Christifideli via est communis, qua veniam consequatur ac remissionem gravium, quae post Baptismum commisit, peccatorum ».24 Cum superius memorata Synodus hanc agitaret difficultatem, ob omnium oculos huius Sacramenti discrimen obversabatur, in quibusdam praesertim orbis provinciis. Causae vero quae suberant hoc interea temporis intervallo perbrevi nequaquam evanuerunt. Iubilaris tamen Annus, quem sacramentalis paenitentiae signavit usus, nuntium nobis magnae obtulit fiduciae quem excidere nolumus: si permulti enim, inter quos et tot adulescentes, fructuose ad hoc adierunt sacramentum, necesse forte est sese Pastores ipsi maiore spe communicent et rerum excogitandarum facultate necnon perseverantia in illud sacramentum demonstrando plurisque aestimando. Carissimi in sacerdotio Fratres: dedecet nos dedere ante temporaria rerum discrimina! Domini namque munera — inter quae maximi pretii sunt Sacramenta — ab eo proficiscuntur qui hominum probe introspexit animum estque ipse historiae Dominus.
|
23) Cfr 18: AAS 77 (1985), 224. 24) Ibid., 31: l.m., 258. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |