Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • III
    • 40
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Verbi praedicatio

40. Sese alere Verbo, ut inde quis « servus Verbi » sit, in evangelizationis officio: hoc sine dubio praecipuum quoddam Ecclesiae exsistit munus, dum novum ingreditur millennium. Pridem enim iam occidit, in civitatibus quoque antiquae evangelizationis, status ille « societatis christianae » quae, quamvis tot inter debilitates quibus humana signatur natura, manifesto sese evangelica ad bona referebat. Hodie contra magno est animo obviam alicui condicioni procedendum, quae magis usque variatur ac difficilior redditur propter rerum complexionem totum iam orbem in unum veluti globum includentium ac propter novum mutabilemque populorum et culturarum contextum quo illa distinguitur. Totiens hisce iam superioribus annis adhortationem repetivimus ad novam evangelizationem. Iterum nunc eam inculcamus, praesertim ut persuadeatur in nobis impulsionem originum ipsarum denuo esse accendendam, unde ardore invicem ipsi apostolicae praedicationis post Pentecosten perfundamur. Incensa illa Pauli affectio in nobis est rursus sentienda olim exclamantis: « Vae enim mihi est, si non evangelizavero! » (1 Cor 9,16).

Non poterit in Ecclesia non suscitare hic fervor novam veluti qualitatem missionalem quam haud uni soli manipulo committi licebit « peritorum », verum obstringere debebit omnium Populi Dei membrorum officium. Quicumque enim Christum vere cognovit, non sibi soli eum reservare potest; quem potius annuntiet foris oportet. Necesse est ut novus impetus apostolicus teneatur tamquam cotidianum communitatum consociationumque christianarum officium. Verumtamen id complebitur, congrua habita ratione itineris semper diversi singulorum hominum ac reverentia pariter habita erga varias humani cultus condiciones, in quas est christianus inserendus nuntius, ita quidem ut propria omnis populi bona non negentur sed purificentur ad plenitudinemque suam provehantur.

Tertii millennii christiana religio melius in dies huic respondere debebit postulato inculturationis. Sua dein semper perseverans esse fidelisque nuntio evangelico ac traditioni Ecclesiae gestabit faciem etiam tot humanitatis formarum totque populorum, ubi suscepta est atque inserta. Hac multiplicis Ecclesiae vultus venustate perfrui Nobis potissimum hunc per Iubilarem Annum licuit. Et initium dumtaxat hoc fortassis est, imago modo adumbrata venturae aetatis quam Dei Spiritus nobis praeparat.

Christi propositum universis fidenter aperiri decebit. Adultis praebebitur et familiis, adulescentibus ostendetur et pueris nec tamen interea extremae obtegentur postulationes evangelici nuntii; sed necessitatibus singulorum occurretur, quod spectat ad sensum sermonemque omnium, secundum Pauli ipsius specimen adseverantis: « Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos » (1 Cor 9,22). Haec cuncta vobis commendantes cogitamus Nos nominatim pastoralem operam pro iuvenibus. Quod omnino attinet ad adulescentes, — quem ad modum superius meminimus — testificationem nobis Iubilaeum obtulit magnanimae alacritatis. Responsionem hanc valde quidem consolantem aestimare congruenter scire nos debemus illudque studium velut novum talentum collocare (cfr Mt 25,15), quod nostris Dominus reposuit in manibus ut lucrum inde trahamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License