Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • IV
    • 43
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Communionis spiritualitas

43. Ex Ecclesia domum scholamque communionis exstruere: ecce permagna quae sistit ante nos provocatio in millennio hoc iam incipiente, si fideles quidem esse Dei consilio voluerimus ac mundi simul respondere intimis exspectationibus.

Quid vero haec in re significant? Sermo etiam hic statim in opus et factum transire forsitan possit; at error certe sit simili obsequi impulsui. Ante enim oportet spiritualitatem communionis promoveri quam certa ineantur incepta. Illa namque spiritualitas extollenda est uti educandi principium omnibus iis locis, ubi homo efformatur et christianus, ubi altaris comparantur ministri, consecrati homines ac pastorales operarii, ubi familiae instituuntur et communitates. Communionis spiritualitas in primis significat animum in mysterium Trinitatis intra nos habitantis intentum, cuius praeterea lux percipiatur necesse est in fratrum sororumque vultibus nos circumsistentium. Significat insuper communionis spiritualitas facultatem persentiendi fratrem in fide intra profundam Corporis mystici unitatem veluti « unum ad me quoque pertinentem », ut cum eo partiri sciamus propria gaudia ac dolores, ut eius capere valeamus optata eiusque curam gerere necessitatum, ut veram illi offerre possimus et intimam amicitiam. Communionis pariter spiritualitas secum infert potestatem discernendi ante omnia id quod positivum est in proximo, ut suscipiatur illud et tamquam Dei donum aestimetur: « donum pro me » non solummodo pro fratre qui recta via id accepit. Communionis denique spiritualitas scire significat fratri « spatium concedere », dum « alter alterius onera portamus » (cfr Gal 6,2) atque invitationes omnes repudiare quae nobis insidiantur ac pariunt competitionem, cupiditatem proprii curriculi, diffidentiam, invidiam. Ne nos fallamus! Sine hoc spiritali itinere perpaulum proficient exteriora communionis instrumenta. Apparatus enim evadent sine anima, larvae et personae communionis potius quam eius viae sese exprimendi atque crescendi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License