| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
44. His super fundamentis novum videre nos saeculum debebit magis quam umquam deditos aestimandis et enucleandis illis locis instrumentisque quibus secundum magnas Concilii Vaticani II directorias normas communio ipsa in tuto collocetur ac protegatur. Atque primum cogitandum est de propriis ministeriis communionis quae sunt ministerium ipsum Petrinum atque cum eo arcte coniuncta episcoporum collegialitas. Ea namque hic aguntur quae fundamentum suum ac firmamentum in consilio Christi de Ecclesia reperiunt, 28 at ea de causa omnino sunt continenter comprobanda, unde eorum possit vera servari evangelica animatio. Plurimum a Concilio Vaticano II ac deinceps est effectum, quod ad Curiae Romanae pertinet reformationem, ad Synodorum constitutionem, ad Conferentiarum Episcopalium temperationem. Sed multum aequabiliter restat perficiendum, quo melius opportunitas horum necessariorum communionis instrumentorum exprimatur, hodie praesertim cum respondere necesse sit cito difficultatibus quibus occurrere debet Ecclesia intra tam veloces nostri temporis mutationes ac conversiones.
|
28) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, c. III. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |