| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
45. Communionis spatia cotidie colenda sunt necnon amplificanda, in omni vitae ordine, in vitae contextu cuiusque Ecclesiae. Effulgeat communio oportet in necessitudinibus inter Episcopos presbyteros diaconos, inter Pastores universumque Dei Populum, inter clericos ac religiosos, inter consociationes et motus ecclesiales. Hunc ad finem melius usque adhibeantur est necesse illa participationis instituta quae iam Ius Canonicum praevidet, qualia sunt Consilia presbyteralia et pastoralia. Uti patet, non diriguntur ea normis popularis regiminis, quandoquidem per viam consulendi operantur non autem decernendi; 29 non tamen idcirco vim suam amittunt aut significationem. Theologia communionis et spiritualitas videlicet mutuam provehunt efficientemque audientiam inter Pastores ac fideles, dum ex una parte eos retinent coniunctos a priori in omnibus quae sunt necessaria et ex altera pellunt illos ut plerumque consentiant in rebus opinabilibus ad optiones bene ponderatas ac participatas. Quapropter opus est nostram facere antiquam illam sapientiam quae, nihil sane detrimenti afferens auctoritati ipsorum Pastorum, incitabat eosdem ad saepius et amplius Populum Dei audiendum. Multum hac in re docte id quod sanctus Benedictus admonitum vult caenobii Abbatem, quem hortatur plus ut iuniores auscultet: « Saepe iuniori Dominus revelat quod melius est ».30 Item admonet Paulinus Nolanus: « De omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem fidelem Spiritus Dei spirat ».31 Si igitur iuridicialis prudentia, qua certae circumscribuntur participationis regulae, compagem Ecclesiae hierarchicam ostendit repellitque invitamenta ad proprium arbitrium aut iniustas postulationes, communionis aliunde spiritualitas suam confert animam corpori institutionis indicatque fiduciam illam ac mentem apertam quae dignitati prorsus respondet ac responsalitati cuiusque sodalis Dei apud Populum.
|
29) Cfr Congr. de Clericis et aliae, Instr. de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997): AAS 89 (1997), 852-877, praesertim art. 5: De cooperationis compagibus in Ecclesia particulari. 30) Reg. III,3. 31) Epist. 23,36 ad Sulpicium Severum: CSEL 29,193. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |