| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Solidum signum 53. Ut signum feramus huius sensus caritatis et humanae promotionis, quae radices emittit in intimas Evangelii exigentias, voluimus ut ipse Annus Iubilaris, inter innumeros caritatis fructus quos in eius cursu iam tulit — cogitamus in primis subsidium oblatum tot indigentioribus fratribus ut Iubilaei partes habere possent — opus crearet quod quodam modo constitueret fructum et sigillum iubilaris caritatis. Plurimi quidem peregrinantes diversimode stipem dederunt et, una cum illis, etiam multi praecipui curatores oeconomicae actionis munifica tribuerunt subsidia, quae ad dignam iubilaris eventus exsecutionem contulerunt. Solutis nummariis rationibus sumptuum quos opus fuit oppetere huius anni decursu, pecunia parsimoniae ad effectus caritatis destinabitur. Etenim magni est ponderis ut ex hoc religioso praeclaro eventu quaelibet removeatur parvitas quaestus oeconomici. Quod supererit conferet ad renovandam, hodiernis quoque in adiunctis, experientiam multoties habitam in historiae decursu, a tempore quo, in exordiis Ecclesiae, communitas Hierosolymitana obtulit non-christianis commovens spectaculum spontaneae munerum permutationis, usque ad bonorum communionem inter pauperrimos homines (cfr Act 2,44-45). Opus quod efficietur parvus tantummodo erit rivulus qui confluet in magnum flumen christianae caritatis historiam percurrens. Parvus, significans tamen rivulus: Iubilaeum coegit terrarum orbem ad Romam, ad Ecclesiam contuendam, quae « praesidet in caritate »,37 et ad propriam stipem Petro offerendam. Nunc caritas expressa in corde catholicitatis quodam modo denuo vertitur in mundum per hoc signum, quod maneat volumus uti fructus et vivens memoria communionis habitae occasione Iubilaei.
|
37) Cfr S. Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Praef., ed. Funk, I,252. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |