| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
58. Progrediamur oportet in spe! Coram Ecclesia novum patet millennium veluti apertum mare, in quod, Christo auxilium ferente, est committendum. Filius Dei, qui abhinc duo milia annorum propter hominis dilectionem est incarnatus, opus suum hodie quoque explet: argutos oculos habeamus oportet ad id contuendum et praesertim validum cor ut nosmet ipsi illius efficiamur instrumenta. Nonne fuit forsitan nostra Anni Iubilaris celebratio ad restaurandum colloquium cum hoc vivido fonte spei nostrae? Nunc autem Christus, spectatus et amatus, iterum iterumque nos invitat ut iter suscipiamus: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19). Missionale praeceptum in tertium millennium nos inducit ad eundem hortando fervorem quo praediti erant christifideles primae horae: confidere possumus fortitudini eiusdem Spiritus qui Pentecostes die effusus est, et in praesens urget nos ad instaurandam viam illa suffulti spe « quae non decipit » (Rom 5,5). Gressus noster, hoc novo ineunte saeculo, necesse est speditior fiat ad orbis terrarum vias denuo percurrendas. Viae, per quas unusquisque nostrum et singulae ecclesiae incedimus, plurimae sunt, sed distantia dari nequit inter illos qui unica communione sociantur, communione nempe quae cotidie alitur ad mensam Panis Eucharistici et Verbi Vitae. Singulis diebus dominicis Christus resuscitatus admissionem nobis concedit in Cenaculo, ubi « sero die illa prima sabbatorum » (Io 20,19) coram suis stetit ut insufflaret in eos vivificans donum Spiritus eosque duceret in magnam evangelizationis audaciam. Hoc in itinere nos comitatur Virgo beatissima, cui, aliquot elapsis mensibus, una cum plurimis Episcopis, qui Romam venerunt ex omnibus mundi partibus, tertium commendavimus millennium. Pluries his annis eam monstravimus et invocavimus ut « Stellam novae evangelizationis ». Nunc eam indicamus ut fulgentem auroram et certissimam nostro in itinere ductricem. « Mulier, ecce filii tui! », eidem rursus dicimus, eandem resonantes vocem Iesu (cfr Io 19-26), et sumentes apud eam vocem filialis dilectionis totius Ecclesiae.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |