Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • CONCLUSIO
    • 59
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

59. Carissimi Fratres et Sorores! Symbolum Portae Sanctae post terga nostra clauditur, sed ut relinquatur quam maxime aperta Porta vivens quae Christus est. Post iubilarem fervorem ad cotidianam consuetudinem non regredimur. Secus enim, peregrinatio nostra, si authentica fuit, crura nostra protendit per viam quae nos praestolatur. Apostoli Pauli audaciam sequamur: « Ad ea vero, quae ante sunt, extendens me ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu » (Philp 3,13-14). Imitemur insimul contemplationem Mariae, quae, post peregrinationem in sanctam civitatem Ierusalem, in domum Nazarethanam regrediebatur mysterium Filii conservans in corde suo (cfr Lc 2,51).

Iesus resuscitatus, qui nostris in viis comitem se praebet et notum nobis se facit sicut olim discipulis Emmaus « in fractione panis » (Lc 24,35), vigiles nos inveniat et promptos ad vultum eius noscendum et nostros fratres adeundos ut magnum iis perferamus nuntium: « Vidimus Dominum! » (Io 20,25).

Hic est enim optatissimus fructus Iubilaei anni bismillesimi, Iubilaei videlicet quod vivida ratione iterum nostros ante oculos proposuit mysterium Iesu Nazarethani, Filii Dei hominisque Redemptoris. Dum Iubilaeum concluditur et futurum spei nobis reseratur, laus gratiarumque actiones totius Ecclesiae ad Patrem effundantur, per Christum, in Spiritu Sancto.

Haec ominantes omnibus vobis imo ex pectore Nostram impertimus Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, in Sollemnitate Epiphaniae Domini, anno bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

         

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License