| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Plenitudo temporis 5. Eo quod Magnum hoc Iubilaeum tempore contigit eodem quo novum millennium incohavit, id procul dubio iuvit ut, nullis mille annorum doctrinis admissis, Christi mysterium in magno historiae salutis prospectu perciperetur. Christiana disciplina religio est quae in historia innititur! In historiae namque provincia foedus cum Israel facere et sic Filii in Mariae gremio nativitatem parare voluit Deus, « ubi venit plenitudo temporis » (Gal 4,4). Suo in humano divinoque mysterio perceptus, Christus fundamentum est historiae eiusque medium obtinet locum, cuius sensus ac postrema meta est. Etenim per eum, Verbum Patrisque imaginem « omnia facta sunt » (Io 1,3; cfr Col 1,15). Eius incarnatio, quae in paschali mysterio atque in Spiritu donato ad summum pervenit, temporis est quasi micans cor, hora arcana, qua « appropinquavit regnum Dei » (cfr Mc 1,15), immo radices egit, tamquam semen in magnam arborem evasurum (cfr Mc 4,30-32), nostra in historia. « Gloria tibi, Christe Iesu, hodie ac semper regnabis ». Hoc cantico sexcenties iterato contemplati hoc anno sumus Christum, qualem ostendit Apocalypsis: « Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis » (Apc 22, 13). Et cum Christum contemplaremur, Patrem simul et Spiritum, unam individuamque Trinitatem, ineffabile mysterium in quo omnia principium suamque consummationem habent, adoravimus.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |