Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • I
    • 9
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Adulescentes

9. Innumeri iubilares conventus perquam varios hominum ordines complexi sunt, cum vere mirabilem participationem recenserent, quae interdum auctorum suasorumque, sive ecclesiasticorum sive civilium, operam exercuit. Has Nostras per Litteras cunctis gratias easque ex corde persolvere cupimus. At praeter numerum, saepe permoti sumus eo quod seriam precationis, meditationis, communionis voluntatem animadvertimus, quam conventus hi plerumque ostenderunt.

In memoriam potissimum est revocanda tam laeta quam animum permovens adulescentium coadunatio. Si quidem aliqua superest Iubilaei imago Anni MM, quae prae ceteris vivida in memoria manet, procul dubio ea est imago celeberrimorum adulescentium, quibuscum quendam singularem dialogum instituere potuimus, mutua dirigente benevolentia et magna animorum consensione. Id quidem factum est ubi primum in Platea sancti Ioannis Lateranensis ac in Foro Petriano eos salutavimus. Deinde eos vidimus per Urbem discurrentes, laetos, quemadmodum adulescentes decet, at cogitabundos, precationibus, « sensui », verae amicitiae studentes. Neque ipsi, neque quoquot eosdem conspexerunt hebdomadam illam, cum Roma « adulescens cum adulescentibus » facta est, e memoria facile deponunt. Eucharistica celebratio apud Turrim Virgatam obliterari non potest.

Adulescentes Romae Ecclesiaeque rursus peculiare Dei Spiritus fuerunt donum. Cum adulescentes considerantur, difficultatibus inspectis et debilitatibus quibuscum huius temporis in societate iidem implicantur, quaedam ad pessimismum exsistit inclinatio. Adulescentium Iubilaeum nos quasi « de gradu deiecit », cum nobis significaret, etsi quaedam esse possent ambigua, adulescentes insigne in germana bona studium demonstrare, quae in Christo suam consequuntur plenitudinem. Nonne Christus verae libertatis altaeque cordis laetitiae est arcanum? Nonne supremus amicus simulque omnis verae amicitiae institutor est Christus? Si quidem adulescentibus ostenditur Christus suum verum manifestans vultum, eum animadvertunt ipsi veluti persuadentem responsionem iique nuntium recipere valent, quamvis severum et Cruce signatum. Quocirca eorum concussi animorum fervore, ab eis quaerere non dubitavimus, ut fidem vitamque penitus eligerent, mirum exhibentes munus: quod est « custodis matutini temporis » (cfr Is 21, 11-12) hoc novi millennii diluculo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License