| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Congressus Eucharisticus Internationalis 11. Anni iubilaris habita ratione, magnum pondus habere debebat Congressus Eucharisticus Internationalis. Quod habuit! Si quidem Eucharistia sacrificium est Christi inter nos praesentis, nonne eius praesentia realis Anno Sancto vertente, Verbi incarnationi dicato, principalem obtinere locum debuit? Hac de causa ille veluti annus « penitus eucharisticus » 6 prospectatus est atque hoc modo illum experiri studuimus. Eodem tempore, Filii nativitate memorata, deesse non poterat Matris memoria. Iubilari in celebratione non modo per opportunas praestantesque congressiones adfuit Maria, verum et potissimum per magnum dicationis Actum, quo, magna universalis Episcopatus parte comitante, eiusdem maternae sollicitudini virorum mulierumque novi millennii vitam commisimus.
|
6) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 55: AAS 87 (1995), 38. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |