| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Oecumenica ratio 12. Illud quidem intellegitur, Nos praesertim de Iubilaeo sponte et ultro loqui, quod in Petri sede consideratur. Attamen non obliviscimur Nos voluisse ut celebratio etiam in Ecclesiis particularibus pleno iure ageretur, atque inibi videlicet fidelium maior pars peculiares gratias consequi potuit et nominatim Anni iubilaris indulgentiam. Praeclarum tamen est complures Dioeceses voluisse ut etiam hic magnas per fidelium turmas Romae adessent. Iterum suum providum illius loci officium aeterna Urbs ostendit, in quo divitiae donaque cuiusque Ecclesiae, immo cuiusque nationis et culturae, in « catholica religione » componuntur, ut una Christi Ecclesia sacramenti unitatis 7 mysterium magis ac magis perspicue demonstret. Peculiarem diligentiam etiam poposcimus, peculiaribus ex Anni iubilaris consiliis, in rationem oecumenicam conferendam. Quae fuit opportunior occasio, ut in plenam communionem iter foveretur, quam Christi nati communis celebratio? Multum ob eam causam adlaboratum est, atque oecumenica apud Sancti Pauli Basilica congressio diei XVIII mensis Ianuarii anni MM exstat praeclara, cum primum in historiae annalibus Porta Sancta coniunctim reclusa est a Petri Successore, Primate Anglico et Metropolita Patriarchatus Oecumenici Constantinopolitani, coram Ecclesiarum Communitatumque totius mundi participibus. Hac ratione fuerunt quoque nonnullae magni momenti cum Patriarchis orthodoxis et aliarum christianarum confessionum rectoribus congressiones. Recordamur peculiarem in modum Nos proxime S.S. Karekin II, qui est Patriarcha Supremus et Catholicos Armenorum. Aliarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium singularium coetuum iubilares congressiones participarunt. Iter certe laboriosum perstat, forsan longum, at nos tenet spes a Resuscitato praesenti ipsiusque Spiritus inexhausta vi nos actum iri, qui miras res usque novas praebere valet.
|
7) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |