| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Debita Nationum 14. Iubilaeum eventus magnus fuit caritatis — et aliter fieri non potuit. Ab annis inde praeparationis maiorem actuosioremque animorum intentionem in paupertatis difficultates, quibus adhuc terrarum orbis implicatur, concitare studuimus. Hac in re debiti internationalis pauperum Nationum quaestio peculiarem obtinet locum. Pro his liberalitatis aliquod documentum prae se ferebat Iubilaeum, quod sua in primigena sacrorum Bibliorum forma tempus erat cum communitas obstringebatur ut iustitia solidarietasque inter homines restituerentur, bona quoque naturae erepta reddendo. Laetanter animadvertimus nuper oratorum popularium coetus complurium Nationum, creditam pecuniam vindicantium, magna ex parte debiti synallagmatici pro pauperioribus Nationibus iisque aere alieno magis gravatis remissionem decrevisse. Vota facimus ut cuiusque Nationis regimina brevi haec quae oratorum popularium coetus decreverunt exsequantur. Implicatior autem exstitit debiti multilateri quaestio, quod indigentiores Nationes cum nummariis Institutis internationalibus conflarunt. Exoptatur ut Nationes quae haec Instituta complectuntur, illae potissimum quibus maius est decretorium pondus, necessarias consensiones reperiant, ut quaestio haec celeriter dissolvatur, ex qua multarum Nationum progressus iter pendet, gravibus exstantibus consecutionibus, quae ad oeconomicam exsistentialemque condicionem plurimorum hominum spectant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |