Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • II
    • 16
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

16. « Volumus Iesum videre » (Io 12,21). Quod rogaverunt Philippum nonnulli Graeci, qui paschalem ob peregrinationem Ierusalem venerant, hoc spiritaliter in auribus quoque nostris hoc iubilari Anno personuit. Quemadmodum peregrinatores illi, qui abhinc duo milia annorum exstiterunt, nostrae aetatis homines, quamvis haud semper conscii, ab hodiernis fidelibus quaerunt ut non modo de Christo « loquantur », sed aliquo modo ut efficiant ut « videatur ». Nonne Ecclesiae est officium Christi in unoquoque historiae aevo lucem referre, efficere ut ipsius vultus etiam coram novi millennii generationibus splendeat?

Nostra tamen testificatio esset intoleranter inanis, nisi nos primi contemplatores eius vultus essemus. Magnum Iubilaeum nos procul dubio iuvit ut altius id experiremur. Finem Iubilaeo imponentes, dum suetum iter denuo suscipimus, rerum actarum divitias singularissimo hoc tempore in animo gestantes, contuitum plus quam umquam in Domini vultu figimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License