Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • II
    • 17
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Evangeliorum testimonium

17. Christi vultus contemplatio necessario in eo innititur quod sacrae Litterae de Ipso tradunt, quae omnibus ex partibus eiusdem mysterio perfunduntur, quod latenter in Antiquo Foedere significatur, palam autem in Novo Testamento revelatur, ita ut sanctus Hieronymus elate edicit: « Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est ».8 Sacrae Scripturae adhaerentes, Spiritus testimonio recludimur (cfr Io 15,26), qui horum scriptorum initium affert, ac simul Apostolorum testimonio (cfr ibidem, 27), qui praesentes Christum experti sunt, vitae Verbum, eum suis oculis viderunt, suis auribus audierunt, manibus tetigerunt (cfr 1 Io 1,1).

Quae per illos ad nos pervenit, ea fidei est visio, quae certa historica testificatione roboratur. Vera est testificatio, quam Evangelia, etsi perplexa est eorum compositio eorundemque primarium propositum est catecheticum, nobis fidei prorsus dignam tradunt. 9




8) Comm. in Is., Prol.: PL 24,17.



9) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 19.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License