| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
20. Quomodo ad fidem hanc pervenit Petrus? Quid a nobis postulatur, si eius vestigia modo magis magisque certo tenere volumus? Matthaeus per verba illa quibus Petri confessionem recipit hac de re insigniter nos certiores facit: « Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est » (16,17). Vocabula « caro et sanguis » hominem rationemque communem cognoscendi exprimunt. Communis haec ratio, quod ad Iesum spectat, non sufficit. « Revelatione » quae a Patre procedit opus est (cfr ibidem). Lucas quaedam nobis ministrat indicia quae eodem spectant, cum dicit hunc dialogum cum discipulis esse institutum, « cum solus esset orans » Iesus (Lc 9, 18). Utrumque indicium aequabiliter nos conscios reddunt Domini vultus ad contemplationem nos pervenire non nostris viribus, sed cum nos paene manu a gratia duci sinimus. Silentii precationisque experientia dumtaxat aptam fert condicionem, in qua absolvi et evolvi verissima potest cognitio, adhaerens congruensque, illius mysterii, quod in sollemni illa Ioannis evangelistae proclamatione suum attingit fastigium: « Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis » (Io 1,14).
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |