| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Mysterii altitudo 21. Verbum atque caro, divina gloria eiusque inter homines tabernaculum! In harum rerum extremarum intima et insolubili coniunctione consistit peculiaris Christi natura secundum celebrem sententiam Concilii Chalcedonensis (anno CCCCLI): « In duabus naturis... in unam personam ». Illa persona est eademque sola Verbi aeterni Patrisque Filii. Divina nempe et humana sunt hae duae naturae sine ulla confusione verum etiam sine ulla qualibet separatione. 10 Conscii nobis sumus quibus finibus notiones nostrae ac voces circumscribantur. Formula illa, licet semper humana, nihilominus accurate aequatur ipsi suae doctrinae interiori nosque sinit obviam quodammodo ire etiam trepidos altitudini mysterii. Ita est: Iesus verus Deus est verusque simul homo! Haud secus atque apostolus Thomas continenter a Christo invitatur Ecclesia ut ipsius plagas contrectet, nempe ut plenam humanitatem agnoscat ex Maria sumptam et morti traditam ac resurrectione transformatam: « Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum » (Io 20,27). Et sicut idem Thomas se prosternit adorans Ecclesia coram Resuscitato Domino eius in splendoris divini amplitudine ac perpetuo exclamat: « Dominus meus et Deus meus! » (Io 20,28).
|
10) « Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere [..] unum eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter [...] non in duas personas partitum sive divisum, sed unum et eundem Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Iesum Christum »: DS 301-302. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |