Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • II
    • 22
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

22. « Et Verbum caro factum est » (Io 1,14). Haec Ioannis fulminea propositio Christi mysterii universo confirmatur Testamento Novo. Ad eandem sententiam etiam Paulus apostolus dirigitur affirmans de Filio: « Factus est ex semine David secundum carnem » (Rom 1,3; cfr 9,5). Si vero hodie, cum rationalismus viget pervaditque tot culturae recentioris partes, fides in primis de Christi divinitate difficultates gignit, aliis in condicionibus historiae et culturae proclivitas potius fuit ad minuendam vel humanitatis Iesu historicam soliditatem solvendam. Verumtamen Ecclesiae fides necessarium habet et inevitabile officium nempe adseverare: « Verbum caro factum est », quod sibi omnes humani generis partes praeter peccatum assumpsit (cfr Heb 4,15). Hac in re, incarnatio kenosis revera est, videlicet « spoliatio » a Filio Dei illius gloriae quam aeterno iam possidet ab aevo (cfr Philp 2,6-8; 1 Pe 3,18).

Finis per se non est aliunde haec Filii Dei exinanitio, quae potius ad Christi tendit glorificationem etiam humana in illius natura: « Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur: Dominus Iesus Christus! in gloriam Dei Patris » (Philp 2,9-11).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License