| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
23. « Faciem tuam, Domine, exquiram » (Ps 27 [26], 8). Nullibi potuit hoc antiquum Psalmistae desiderium plenius aut mirabilius quam in Christi vultus contemplatione impleri. Reapse in illo nobis Deus benedicit ac facit ut « illuminet vultum suum super nos » (Ps 67 [66], 3). Simul autem Deus et homo, sicuti est, nobis verum etiam hominis recludit vultum; « Hominem ipsi homini plene manifestat ».11 Est quidem Iesus « novus homo » (cfr Eph 4,24; Col 3,10) qui redemptos vocat homines ut suae ipsius participes fiant vitae. Iaciuntur enim in Incarnationis mysterio cuiusdam anthropologiae fundamenta quae proprios excedere potest terminos ac suas ipsius repugnantias, dum ad Deum versus se dirigit, quin immo ad « divinizationis » finem, per hominis redempti in Christum insertionem qui ad vitae trinitariae interiora perducitur. Hanc ipsam soteriologicam Incarnationis mysterii rationem extulerunt tantopere Patres: idcirco solum, quod Dei Filius vere est homo factus, potest homo in Ipso ac per Ipsum revera filius fieri Dei. 12
|
11) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22. 12) Hac de re admonet sanctus Anasthasius: « Homo cum re creata coniunctus non potuisset divinus effici, nisi Filius verus Deus esset », Oratio II contra Arianos 70: PG 26, 425 B - 426 G. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |