| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Filii facies 24. Species haec divina et humana ex Evangeliis ipsis vehementer elucet, novis quae copiam suppetunt rerum quarum adiutorio inserere nos possumus in extremum illum mysterii locum quem efficit Christi conscientia sui ipsius. Haud dubitat Ecclesia quin divinitus adflati Evangelistae sua in narratione recte omnino ex verbis a Iesu prolatis veritatem perceperint de illius persona atque conscientia quam ipse eiusdem habebat personae. Nonne hoc fortasse illud est quod colligens primas Iesu voces duodecim nati annos in templo Hierosolymitano prodere cupit Lucas? Iam enim tunc temporis sibi conscius esse videtur se peculiari ratione cum Deo coniungi, ea nempe quae propria « filii est ». Etenim Matri suae nuntianti quanta animi sollicitudine ipsamet atque Iosephus eum conquisiverint respondet Iesus sine dubitatione: « Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? » (Lc 2,49). Admirationem propterea non movet quod ille iam maturus suo sermone firmiter altitudinem mysterii sui expromit, prout affatim synopticis in Evangeliis effertur (cfr Mt 11,27; Lc 10,22), at praesertim ab evangelista Ioanne. Propria in sui conscientia Christus nihil omnino haesitat: « In me est Pater, et ego in Patre » (Io 10,38). Quantumvis credere liceat propter humanam condicionem quae faciebat ut Iesus cresceret « sapientia, aetate et gratia » (Lc 2,52), humanam etiam mysterii illius conscientiam progressam usque esse ad plenam humanitatis glorificatae declarationem, dubitari non licet iam habuisse sua in historica vita Christum conscientiam suae veritatis, se nempe esse Dei Filium. Adeo hoc extollit Ioannes ut affirmet ea tandem de causa repudiatum eum esse ac damnatum: namque « quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo » (Io 5,18). Intra eventa horti Gethsemani atque Calvariae examinabitur durissime humana Iesu conscientia. Verumtamen ne passionis quidem mortisque tragoedia afficere poterit tranquillam ipsius conscientiam: caelestis se esse Patris Filium.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |