Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • II
    • 27
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

27. Hoc coram mysterio, post theologicam investigationem, dari nobis validum potest adiumentum amplissimo ex illo patrimonio quod theologia quam sancti vixerunt constituit. Indicia nobis magni pretii illi praebent, quae facilius nos percipere sinunt fidei intuitum, atque hoc quidem accidit peculiarem propter illam lucem, quam eorum nonnulli a Sancto Spiritu receperant, aut etiam illud per experimentum quod ii habuerunt statuum illorum terrificorum probationis quos mystica describit traditio tamquam « noctem obscuram ». Crebrius quidem sunt Sancti aliquid experti quod simile est Iesu experientiae in cruce in mirabili illa beatitatis dolorisque commixtione. In « Divinae Providentiae Dialogo » ostendit Deus Pater sanctae Catharinae Senensi quo modo in animabus sanctis simul adesse possint gaudium et supplicium: « Inde beatur quidem anima atque cruciatur: ob proximorum nempe torquetur delicta, exhilaratur autem propter coniunctionem affectionemque caritatis quam in semet illa recepit. Imitantur enim hi Agnum immaculatum, Unigenitum meum Filium, qui cruci adfixus gaudebat tum etiam dolebat ».13 Item pariter sancta Teresia Lexoviensis suum vivit cruciatum coniuncta nempe cum Iesu dolore, in semet scilicet paradoxum Iesu comprobans beati simul et solliciti: « In Olivarum horto omnibus fruebatur Dominus noster Trinitatis gaudiis, nec vero minus erat ipsius agonia crudelis. Mysterium quamvis sit, tibi tamen confirmo ex iis quae ipsamet patiar, aliquid me illius intellegere ».14 Quam lucida testificatio! Ceterum eadem Evangelistarum narratio hanc confirmat sustentatque ecclesialem perceptionem Christi conscientiae, cum eum docet, altissimo etiam in dolore, mori indulgentiam suis carnificibus efflagitantem (cfr Lc 23,34) Patrique eodem tempore extremam suam profitentem filii deditionem: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum » (Lc 23,46).




13) N. 78.



14) Ultimi Colloqui. Quaderno giallo, 6 Iulii 1897: Opere complete, Città del Vaticano 1997, 1003.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License