Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • II
    • 28
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Resuscitati vultus

28. Quem ad modum Feria Sexta in Parasceve ac Sabbato Sancto, etiamnunc pergit Ecclesia faciem hanc cruentatam contemplari, ubi et Dei absconditur vita et mundi offertur salus. Attamen sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus! Quod nisi ita esset, inanis nostra esset praedicatio vanaque nostra fides (cfr 1 Cor 15,14). Patris enim responsio fuit resurrectio eius oboedientiae, prout commeminit Epistula ad Hebraeos: « In diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae » (5,7-9).

Ad Christum iam respicit Ecclesia resuscitatum. Quod quidem facit vestigiis Petri ingressa qui lacrimas suas profudit propter proditionem atque iter repetivit Christo suum amorem, licet manifesta cum trepidatione, testans: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te » (Io 21,15-17). Id similiter efficit Ecclesia Paulum comitata qui illum in via Damascum versus offendit ab eoque est fulmine tactus: « Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum » (Philp 1,21).

Duobus annorum milibus hos post eventus, experitur eos Ecclesia veluti si hodie contigerint. In Iesu namque vultu suum ipsa, sponsa nempe, thesaurum contemplatur, suam laetitiam: « Iesu dulcis memoria, dans vera cordis gaudia »: quam suavis est Iesu recordatio, verae cordis fons laetitiae! Hoc corroborata experimento suscipit iterum Ecclesia hodie suum iter ut mundo Christum nuntiet, ineunte tertio millennio: Ipse « heri et hodie idem, et in saecula » (Heb 13,8).

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License