| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
29. « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad cosummationem saeculi » (Mt 28,20). Duo iam annorum milia comitatur Ecclesiam, carissimi Fratres Sororesque, haec certitudo quam nostris in animis Iubilaei renovavit celebratio. Hinc hauriamus novum christiana in vita invitum oportet, quin immo inspirantem inde itineris nostri vim efficiamus. Conscii nobis huius inter nos praesentis Resuscitati, nobismet interrogationem ponimus quam Petrus aliquando in foro Hierosolymitano posuit continuo post sermonem de Pentecoste: « Quid faciemus, viri fratres? » (Act 2,37). Nos ipsi percontamur fidentes omnia in optimam partem interpretantes, tametsi difficultates non minoris existimamus. Fallax certissime nos non seducit iudicium, videlicet inveniri posse formulam veluti « magicam » pro magnis nostri temporis provocationibus. Nullo modo: servabit nos nulla formula, verum Persona una atque certitudo illa quam nobis Ipsa infundit: Ego vobiscum sum! Non itaque agitur de hinc excogitando « novo consilio ». Iam enim praesto est consilium seu « programma »: illud nempe quod de Evangelio derivatur semper vivaque Traditione. Tandem in Christo ipso deprehenditur istud, qui sane cognoscendus est, diligendus atque imitandus, ut vita in eo trinitaria ducatur et cum eo historia ipsa transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus consummationem. Institutum enim hoc, variantibus quidem temporibus ipsis atque culturae formis, non mutatur quamvis rationem quidem habeat temporis et culturae, ut verum instituat diverbium efficacemque communicationem. Constans vero institutum illud per tertium millennium pariter est nostrum. Hoc omne tamen necesse est in directorias normas pastorales cuiusque communitatis condicionibus idoneas convertatur. Singularem profecto nobis opportunitatem obtulit Iubilaeum nosmet ipsos devovendi itineri cuidam coniuncto totius Ecclesiae plures annos, itineri videlicet catechesis bene ordinatae de argumento trinitario, quod etiam propria comitata sunt pastoralia incepta quorum finis fecunda fuit iubilaris experientia. Gratias quidem habemus quod tanto studio atque tam late receperint sententiam a Nobis in Litteris Apostolicis « Tertio millennio adveniente » expositam. Nunc vero non iam proximus ante nos describitur finis, sed meta multo maior nec minus exigens alicuius ordinariae operae pastoralis. Intra universales necessariosque limites oportet unica Evangelii institutio, quem ad modum continenter accidit, in historiam cuiusque ecclesialis regionis ingrediatur. Particulares apud Ecclesias rationes illae operis concretae et obiectivae decerni possunt — sicut agendi viae, tum formatio atque aestimatio ipsorum actorum, necnon instrumentorum necessariorum inquisitio — quae Christi nuntiationem homines singulos attingere sinunt, communitates conformare, alte res afficere per bonorum evangelicorum testificationem intra societatem atque humanitatis cultum. Vehementer propterea Ecclesiarum particularium exhortamur Pastores ut, a diversis Populi Dei partibus simul agentibus ipsi adiuti, magna cum fiducia passus definiant instantis illius itineris ac dioecesanae cuiusque Communitatis voluntates componant cum Ecclesiarum finitimarum decretis tum etiam universalis Ecclesiae. Facilior certe haec concordia reddetur per industriam collegialem, iam pridem passim vigentem, quae ab Episcopis in Conferentiis episcopalibus necnon Synodis procuratur. Nonne haec fortasse vis fuit sessionum continentalium Synodorum Episcoporum, qui Iubilaei praeparationem persecuti sunt, dum normas enucleabant ad hodiernam Evangelii nuntiationem diversis in locorum statibus variisque in cultus humani formis? Copiosum hoc deliberationum patrimonium non licet ad nihilum recidere, sed decet illud re ipsa aliquid operari. Excitans ergo actuositas renovationis pastoralis nos manet, quae omnes quidem complectitur. Communem tamen ad utilitatem ac directionem volumus hic potiores partes operis pastoralis indicare, quas ipsa Magni Iubilaei experientia manifestius Nostros obiecit ante oculos.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |