| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannis Paulus PP. II Novo Millennio IntraText CT - Text |
|
|
|
Sanctitas 30. Nihil dubitamus ante omnia adfirmare visionem rerum illam, in qua collocari debet totum pastorale iter, esse sanctitatem. Haec nonne suprema erat indulgentiae iubilaris significatio, tamquam peculiaris gratiae quam offerebat Christus ut singulorum baptizatorum vita purificari posset penitusque renovari? Inter eos ideo, qui Iubilaei fuerunt participes, exoptamus ut plurimi perfrui valuerint hac gratia, conscii nempe sibi indolis eius exigentis. Absoluto itaque Iubilaeo, communis iam repetitur semita; at necessitas restat pastoralis magis quam antehac sanctitatem efferre. Iterum idcirco detegendum est caput V Constitutionis dogmaticae de Ecclesia « Lumen gentium », ubi « de universali vocatione ad sanctitatem in Ecclesia » agitur, omne secundum suum directorium pondus. Huic argumento si conciliares Patres tantum adsignaverunt momentum, non sane addere voluerunt ipsi ecclesiologiae solummodo spiritalem quendam afflatum, verum interiorem eius ac propriam extollere dynamicam vim. Si rursus reperta Ecclesia est veluti « mysterium » sive « de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata »,15 necessario simul evenit ut eius denuo recluderetur « sanctitas », quae praecipuo suo intellegitur sensu, nempe ut adhaerens ad illum qui nominatim ac praecipue est Sanctus, immo, « Ter Sanctus » (cfr Is 6,3). Ecclesiam ergo appellare sanctam idem profecto est atque ipsius demonstrare faciem uti Christi Sponsae pro qua sese dedidit ipse, « ut illam sanctificaret » (Eph 5,25-26). Hoc munus sanctitatis obiectivae, ut ita loquamur, cuique praebetur baptizato. In officium aliquod rursus se hoc donum transfert quod totam christianam temperare debet exsistentiam: « Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra » (1 Thess 4,3). Quae obligatio non aliquot dumtaxat respicit christianos: « Perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari ».16
|
15) S. Cyprianus, De Orat. Dom., 23: PL 4,553; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4. 16) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 40. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |