I.1 Maior
pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum
aeui gignimur, quod haec tam uelociter, tam rapide dati nobis temporis spatia
decurrunt, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso uitae adparatu uita
destituat. nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et imprudens
uolgus ingemuit. clarorum quoque uirorum hic adfectus querellas euocauit: 2 inde illa maximi medicorum exclamatio est: uitam
breuem esse, longam artem. inde Aristotelis cum rerum natura exigentis minime
conueniens sapienti uiro lis: aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut
quina aut dena secula educerent: homini in tam multa ac magna genito tanto
citeriorem terminum stare. 3 non exiguum
temporis habemus, sed multum perdidimus. satis longa uita et in maximarum rerum
consummationem: large data est, si tota bene conlocaretur. sed ubi per luxum ac
neglegentiam diffluit, ubi nullae bonae rei inpenditur, ultima demum
necessitate cogente, quam ire non intelleximus, transisse sentimus. 4 ita est, non accipimus breuem uitam, sed
facimus, nec inopes eius, sed prodigi sumus. sicut amplae et regiae opes ubi ad
malum dominum peruenerunt, momento dissipantur, at quamuis modicae, si bono
custodi traditae sunt, usu crescunt: ita aetas nostra bene disponenti multum
patet.
|