II. 1
Quid de rerum natura querimur? illa se benigne gessit: uita, si uti scias,
longa est. alium insatiabilis tenet auaritia, alium in superuacuis laboribus
operosa sedulitas. alius uino madet. alius inertia torpet. alium defatigat ex
alienis iudiciis suspensa semper ambitio. alium mercandi praeceps cupiditas
circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit. quosdam torquet cupido
militiae numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios. sunt quos
ingratus superiorum cultus uoluntaria seruitute consumat. 2
multos aut adfectatio alienae fortunae aut suae querella detinuit. plerosque
nihil certum sequentis uaga et inconstans et sibi displicens leuitas per noua
consilia iactauit. quibusdam nihil, quo cursum dirigant placet, sed marcentis
oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi
dictum est, uerum esse non dubitem:
exigua pars est uitae quam nos uiuimus.
ceterum quidem omne spatium non
uita, sed tempus est. 3 urgent et circumstant
uitia undique nec resurgere aut in dispectum ueri adtollere oculos sinunt, sed
demersos et in cupiditatem infixos premunt. numquam illis recurrere ad se
licet. si quando aliqua fortuito quies contigit, uelut profundum mare, in quo
post uentum quoque uolutatio est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus
suis otium stat. 4 de istis me putas disserere,
quorum in confesso mala sunt? adspice illos, ad quorum felicitatem concurritur:
bonis suis effocantur. quam multis diuitiae graues sunt! quam multorum
eloquentia et cotidiano ostentandi ingenii studio sanguinem educit? quam multi
continuis uoluptatibus pallent? quam multis nihil liberi relinquit circumfusus
clientium populus? omnis denique istos ab infimis usque ad summos pererra: hic
aduocat, hic adest. ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat. nemo se
sibi uindicat. alius in alium consumitur. interroga de istis, quorum nomina
ediscuntur: his illos dignosci uidebis notis: ille illius cultor est, hic
illius. suus nemo est. 5 deinde dementissima
quorundam indignatio est. queruntur de superiorum fastidio, quod ipsis adire
uolentibus non uacauerint: audet quisquam de alterius superbia queri, qui sibi
ipse numquam uacat? ille tamen te, quisquis est, insolenti quidem uoltu, sed
aliquando respexit. ille aures suas ad tua uerba demisit. ille te ad latus suum
recepit: tu non inspicere te umquam, non audire dignatus es. non est itaque,
quod ista officia cuiquam inputes, quoniam quidem, cum illa faceres, non esse
cum alio uolebas, sed tecum esse non poteras.
|