III.
1 Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum
consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur: praedia
sua occupari a nullo patiuntur et, si exigua contentio est de modo finium, ad
lapides et arma discurrunt: in uitam suam incedere alios sinunt, immo uero ipsi
etiam possessores eius futuros inducunt. nemo inuenitur, qui pecuniam suam
diuidere uelit: uitam unusquisque quam multis distribuit? adstricti sunt in
continendo patrimonio: simul ad iacturam temporis uentum est, profusissimi in
eo, cuius unius honesta auaritia est. 2 libet
itaque ex seniorum turba conprehendere aliquem: peruenisse te ad ultimum terminum
aetatis humanae uidemus. centesimus tibi uel supra premitur annus: agedum, ad
conputationem aetatem tuam reuoca. dic, quantum ex isto tempore creditor,
quantum amica, quantum rex, quantum cliens abstulerit, quantum lis uxoria,
quantum seruorum coercitio, quantum officiosa per urbem discursatio. adice
morbos, quos manu fecimus. adice quod sine usu iacuit: uidebis te pauciores
annos habere quam numeras. 3 repete memoria
tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaueras
recesserit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo uoltus, quando
animus intrepidus, quid tibi in tam longo aeuo facti operis sit, quam multi
uitam tuam diripuerint te non sentiente, quid perderes, quantum uanus dolor,
stulta laetitia, auida cupiditas, blanda conuersatio abstulerit, quam exiguum
tibi de tuo relictum sit: intelleges te inmaturum mori. 4
quid ergo est in causa? tamquam semper uicturi uiuitis. numquam uobis
fragilitas uestra succurrit. non obseruatis, quantum iam temporis transierit.
uelut ex pleno et abundanti inpenditis, cum interim fortasse ille ipse qui
alicui uel homini uel rei donatur dies ultimus sit. omnia tamquam mortales
timetis, omnia tamquam immortales concupiscitis. 5
audies plerosque dicentes: a quinquagesimo anno in otium secedam. sexagesimus
me annus ab officiis dimittet. et quem tandem longioris uitae praedem accipis?
quis ista sicut disponis ire patietur? non pudet te reliquias uitae tibi
reseruare et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri
possit? quam serum est tunc uiuere incipere, cum desinendum est? quae tam
stulta mortalitatis obliuio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre
sana consilia et inde uelle uitam inchoare, quo pauci perduxerunt?
|