Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
De brevitate vitae

IntraText CT - Text

  • IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. 1 Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere uoces uidebis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant. cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto liceat, descendere. nam ut nihil extra lacessat aut quatiat, in se ipsa fortuna ruit. 2 diuus Augustus, cui di plura quam ulli praestiterant, non desiit quietem sibi precari et uacationem a republica petere. omnis eius sermo ad hoc semper reuolutus est, ut speraret otium. hoc labores suos, etiamsi falso, dulci tamen oblectabat solacio, aliquando se uicturum sibi. 3 in quadam ad senatum missa epistula, cum requiem suam non uacuam fore dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus esset, haec nerba inueni: sed ista fieri speciosius quam promitti possunt. me tamen cupido temporis optatissimi mihi prouexit, ut quoniam rerum laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid uoluptatis ex uerborum dulcedine. 4 tanta uisa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret. qui omnia uidebat ex se uno pendentia, qui hominibus gentibusque fortunam dabat, illum diem laetissimus cogitabat, quo magnitudinem suam exueret. 5 expertus erat quantum illa bona per omnis terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum occultarum sollicitudinum tegerent: cum ciuibus primum, deinde cum collegis, nouissime cum adfinibus coactus armis decernere mari terraque sanguinem fudit: per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnis prope oras bello circumactus Romana caede lassos exercitus ad externa bella conuertit. dum Alpes placat immixtosque mediae paci et imperio hostes perdomat, dum ultra Rhenum et Euphraten et Danuuium terminos mouet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur. 6 nondum horum effugerat insidias: filia et tot nobiles iuuenes adulterio uelut sacramento adacti iam infractam aetatem territabant. Paulusque et iterum timenda cum Antonio mulier. haec ulcera cum ipsis membris absciderat: alia subnascebantur. uelut graue multo sanguine corpus parte semper aliqua rumpebatur. itaque otium optabat. in huius spe et cogitatione labores eius residebant. hoc uotum erat eius, qui uoti conpotes facere poterat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License