VII. 1
In primis autem et illos numero, qui nulli rei nisi uino ac libidini uacant.
nulli enim turpius occupati sunt. ceteri etiam si uana gloriae imagine
teneantur, speciose tamen errant. licet auaros mihi, licet iracundos enumeres
uel odia exercentes iniusta uel bella: omnes isti uirilius peccant: in uentrem
ac libidinem proiectorum inhonesta labes est. 2
omnia istorum tempora excute. adspice quamdiu computent, quamdiu insidientur,
quamdiu timeant, quamdiu colant, quamdiu colantur, quantum uadimonia sua atque
aliena occupent, quantum conuiuia, quae iam ipsa officia sunt: uidebis,
quemadmodum illos respirare non sinant uel mala sua uel bona. 3
denique inter omnes conuenit nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato,
non eloquentiam, non liberales disciplinas, quando districtus animus nihil
altius recipit, sed omnia uelut inculcata respuit. nihil minus est hominis
occupati quam uiuere. nullius rei difficilior scientia est. professores aliarum
artium uolgo multique sunt. quasdam uero ex his pueri admodum ita percepisse
uisi sunt, ut etiam praecipere possent: uiuere tota uita discendum est et, quod
magis fortasse miraberis, tota uita discendum est mori. 4
tot maximi uiri relictis omnibus inpedimentis, cum diuitiis, officiis,
uoluptatibus renuntiassent, hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut
uiuere scirent: plures tamen ex his nondum se scire confessi uita abierunt,
nedum ut isti sciant. 5 magni, mihi crede,
et supra humanos errores eminentis uiri est nihil ex suo tempore delibari
sinere. et ideo eius uita longissima est, quia, quantumcumque patuit, totum
ipsi uacauit. nihil inde incultum otiosumque iacuit, nihil sub alio fuit. neque
enim quicquam repperit dignum, quod cum tempore suo permutaret custos eius
parcissimus. itaque satis illi fuit: iis uero necesse est defuisse, ex quorum
uita multum populus tulit. 6 nec est quod putes
non illos aliquando intellegere damnum suum: plerosque certe audies ex his,
quos magna felicitas grauat, inter clientium greges aut causarum actiones aut
ceteras honestas miserias exclamare interdum: uiuere mihi non licet. 7 quidni non liceat? omnes illi, qui te sibi
aduocant tibi abducunt. ille reus quot dies abstulit? quot ille candidatus?
quot illa anus efferendis heredibus lassa? quot ille ad inritandam auaritiam
captantium simulatus aeger? quot ille potentior amicus, qui uos non in
amicitiam, sed in adparatum habet? dispunge, inquam, et recense uitae tuae
dies: uidebis paucos admodum et reiculos apud te resedisse. 8
adsecutus ille quos optauerat fasces cupit ponere et subinde dicit: quando hic
annus praeteribit? facit ille ludos, quorum sortem sibi obtingere magno
aestimauit: quando, inquit, istos effugiam? diripitur ille toto foro patronus
et magno concursu omnia ultra, quam audiri potest, conplet: quando, inquit, res
proferentur? praecipitat quisque uitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium
taedio. 9 at ille qui nullum non tempus in
usus suos confert, qui omnes dies tamquam ultimum ordinat, nec optat crastinum
nec timet. quid enim est, quod iam ulla hora nouae uoluptatis possit adferre?
omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt. de cetero fors fortuna, ut
uolet, ordinet: uita iam in tuto est. huic adici potest, detrahi nihil, et
adici sic, quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi: quod nec desiderat et
capit. 10 non est itaque quod quemquam
propter canos aut rugas putes diu uixisse: [non ille diu uixit, sed] diu fuit.
quid enim, si illum multum putes nauigasse, quem saeua tempestas a portu
exceptum huc et illuc tulit ac uicibus uentorum ex diuerso furentium per eadem
spatia in orbem egit? non ille multum nauigauit, sed multum iactatus est.
|