VIII. 1
Mirari soleo, cum uideo aliquos tempus petentes et eos, qui rogantur,
facillimos: illud uterque spectat, propter quod tempus petitum est, ipsum
quidem neuter. quasi nihil petitur, quasi nihil datur. re omnium pretiosissima
luditur. fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non
uenit, ideoque uilissima aestimatur, immo paene nullum eius pretium est. 2 annua ac congiaria homines carissime accipiunt
et illis aut laborem aut operam aut diligentiam suam locant: nemo aestimat
tempus. utuntur illo laxius quasi gratuito. at eosdem aegros uideas, si mortis
periculum propius est admotum, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale
supplicium, omnia sua, ut uiuant, paratos inpendere: tanta in illis discordia
adfectuum est! 3 quodsi posset quemadmodum
praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum: quomodo illi,
qui paucos uiderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent? atqui
facile est quamuis exiguum dispensare, quod certum est: id debet seruari
diligentius quod nescias quando deficiat. 4
nec est tamen, quod putes illos ignorare, quam cara res sit: dicere solent eis,
quos ualdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare. dant nec
intellegunt: dant autem ita, ut sine illorum incremento sibi detrahant. sed hoc
ipsum, unde detrahant, nesciunt. ideo tolerabilis est illis iactura detrimenti
latentis. 5 nemo restituet annos, nemo
iterum te tibi reddet. ibit, qua coepit, aetas nec cursum suum aut reuocabit
aut supprimet. nihil tumultuabitur, nihil admonebit uelocitatis suae: tacita
labetur. non illa se regis imperio, non fauore populi longius proferet: sicut
missa est a primo die, curret. nusquam deuertetur, nusquam remorabitur. quid
fiet? tu occupatus es, uita festinat: mors interim aderit, cui, uelis nolis,
uacandum est.
|