IX. 1
Potestne quicquam amentius hominum eorum dici otio, qui prudentiam iactant?
operosius occupati sunt, ut melius possint uiuere, inpendio uitae uitam
instruunt, cogitationes suas in longum ordinant. maxima porro uitae iactura
dilatio est: illa primum quemque extrahit diem, illa eripit praesentia, dum
ulteriora promittit. maximum uiuendi inpedimentum est expectatio, quae pendet
ex crastino, perdit hodiernum: quod in manu fortunae positum est, disponis,
quod in tua, dimittis. quo spectas, Quo te extendis? omnia quae uentura sunt,
in incerto iacent: protinus uiue. 2 clamat ecce maximus
uates et uelut diuino furore instinctus salutare carmen canit:
optima quaeque dies miseris mortalibus aeui
prima fugit.
quid cunctaris?, inquit, quid
cessas? nisi occupas, fugit. et cum occupaueris, tamen fugiet. itaque cum
celeritate temporis utendi uelocitate certandum est et uelut ex torrenti rapido
nec semper ituro cito hauriendum. 3
hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam infinitam cogitationem, quod non optimam
quamque aetatem, sed diem dicit. quid securus et in tanta temporum fuga lentus
menses tibi et annos et longam seriem, utcumque auiditati tuae uisum est,
exporrigis? de die tecum loquitur et de hoc ipso fugiente. 4
non dubium est ergo, quin optima quaeque dies prima fugiat mortalibus miseris,
id est occupatis: quorum puerilis adhuc animos senectus opprimit, ad quam
inparati inermesque perueniunt. nihil enim prouisum est: subito in illam
necopinantes inciderunt. accedere eam cotidie non sentiebant. 5
quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter facientis
decipit et peruenisse se ante sentiunt quam adpropinquasse: sic hoc iter uitae
adsiduum et citatissimum, quod uigilantes dormientesque eodem gradu facimus,
occupatis non apparet nisi in fine.
|