XI. 1
Denique uis scire quam non diu uiuant? uide quam cupiant diu uiuere. decrepiti
senes paucorum annorum accessionem uotis mendicant. minores natu ipsos esse
fingunt. mendacio sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt quam si una fata
decipiant. iam uero cum illos aliqua inbecillitas mortalitatis admonuit,
quemadmodum pauentes moriuntur, non tamquam exeant de uita, sed tamquam
extrahantur. stultos se fuisse, qui non uixerint, clamitant et, si modo
euaserint ex illa ualetudine, in otio uicturos. tunc quam frustra parauerint,
quibus non fruerentur, quam in cassum omnis ceciderit labor, cogitant. 2 at quibus uita procul ab omni negotio agitur,
quidni spatiosa sit? nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur,
nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione
detrahitur, nihil superuacuum est: tota, ut ita dicam, in reditu est.
quantulacumque itaque abunde sufficit et ideo, quandoque ultimus dies uenerit,
non cunctabitur sapiens ire ad mortem certo gradu.
|