Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
De brevitate vitae

IntraText CT - Text

  • XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. 1 Quaeris fortasse, quos occupatos uocem? non est quod me solos putes dicere, quos e basilica inmissi demum canes eiciunt, quos aut in sua uides turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis euocant, ut alienis foribus inlidant, quos hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo exercet. 2 quorundam otium occupatum est: in uilla aut in lecto suo, in media solitudine, quamuis ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt: quorum non otiosa uita dicenda est, sed desidiosa occupatio. illum tu otiosum uocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit? qui in ceromate (nam, pro facinus, ne Romanis quidem uitiis laboramus) spectator puerorum rixantium sedet? qui uinctorum suorum greges in aetatium et colorum paria diducit? qui athletas nobilissimos pascit? 3 quid? illos otiosos uocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte succreuit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem conpellitur? quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam uirum tonderet? quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt? quis est istorum qui non malit rempublicam turbari quam comam suam? qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute? qui non comptior esse malit quam honestior? hos tu otiosos uocas inter pectinem speculumque occupatos? 4 quid illi? qui in conponendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum uocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, inflexu modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio: non habent isti otium, sed iners negotium. 5 conuiuia me hercules horum non posuerim inter uacantia tempora, cum uideam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coco exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aues in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant: ex his elegantiae lautitiaeque fama captatur et usque eo in omnes uitae secessus mala sua illos secuntur, ut nec bibant sine ambitione nec edant. 6 ne illos quidem inter otiosos numerauerim, qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lauari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet: usque eo nimio delicati animi languore soluuntur, ut per se scire non possint, an esuriant. 7 audio quendam ex delicatis, si modo deliciae uocandae sunt uitam et consuetudinem humanam dediscere, cum ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse interrogando: iam sedeo? hunc tu ignorantem, an sedeat, putas scire an uiuat, an uideat, an otiosus sit? non facile dixerim, utrum magis miserear, si hoc ignorauit, an si ignorare se finxit. 8 multarum quidem rerum obliuionem sentiunt, sed multarum et imitantur. quaedam uitia illos, quasi felicitatis argumenta, delectant. nimis humilis et contempti hominis uidetur scire quid faciat: i nunc et mimos multa mentiri ad exprobrandam luxuriam puta. plura me hercules praetereunt quam fingunt et tantum incredibilium uitiorum copia ingenioso in hoc unum seculo processit, ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam. esse aliquem, qui usque eo deliciis interierit, ut an sedeat alteri credat? 9 non est ergo hic otiosus. aliud illi nomen inponas: aeger est, immo mortuus est. ille otiosus est, cui otii sui et sensus est: hic uero semiuiuus, cui ad intellegendos corporis sui habitus indice opus est. quomodo potest [hic] ullius temporis dominus esse?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License