Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
De brevitate vitae

IntraText CT - Text

  • XIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. 1 Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere uitam. non sunt otiosi, quorum uoluptates multum negotii habent. nam de illis nemo dubitabit, quin operose nihil agant, qui litterarum inutilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est. 2 Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Vlixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssea, praeterea an eiusdem esset auctoris, alia deinceps huius notae, quae siue contineas, nihil tacitam conscientiam iuuant, suie proferas, non doctior uidearis, sed molestior. 3 ecce Romanos quoque inuasit inane studium superuacua discendi: his diebus audiui quendam referentem, quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset: primus nauali proelio Duilius uicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. etiamnunc ista, etsi ad ueram gloriam non tendunt, circa ciuilium tamen operum exempla uersantur. non est profutura talis scientia, est tamen, quae nos speciosa rerum uanitate detineat. 4 hoc quoque quaerentibus remittamus, quis Romanis primus persuaserit nauem conscendere. Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellatus, quia plurium tabularum contextus caudex apud antiquos uocatur, unde publicae tabulae codices dicuntur et naues nunc quoque ex antiqua consuetudine, quae commeatus per Tiberim subuehunt, codicariae uocantur. 5 sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Coruinus primus Messanam uicit et primus ex familia Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana adpellatus est paulatimque uolgo permutante litteras Messala dictus: 6 num et hoc cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioqui adligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus? et hoc sane remittatur: num et Pompeium primum in circo elephantorum duodeuiginti pugnam edidisse commissis more proelii innoxiis hominibus ad ullam rem bonam pertinet? princeps ciuitatis et inter antiquos principes, ut fama tradidit, bonitatis eximiae, memorabile putauit spectaculi genus nouo more perdere homines. depugnant? parum est. lancinantur? parum est: ingenti mole animalium exterantur. 7 satius erat ista in obliuionem ire, ne quis postea potens disceret inuideretque rei minime humanae. o quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas! ille se supra rerum naturam esse tunc credidit, cum tot miserorum hominum cateruas sub alio caelo natis beluis obiceret, cum bellum inter tam disparia animalia committeret, cum in conspectu populi Romani multum sanguinis funderet mox plus ipsum fundere coacturus: at idem postea Alexandrina perfidia deceptus ultimo mancipio transfodiendum se praebuit, tum demum intellecta inani iactatione cognominis sui. 8 sed ut illo reuertar, unde decessi, et in eadem materia ostendam superuacuam quorundam diligentiam: idem narrabat Metellum uictis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et uiginti captiuos elephantos duxisse. Sullam ultimum Romanorum protulisse pomerium, quod numquam prouinciali, sed Italico agro adquisito proferre moris apud antiquos fuit. hoc scire magis prodest, quam Auentinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aues non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut paria sunt mendaciis aut similia? 9 nam ut concedas omnia eos fide bona dicere, ut ad praestationem scribant: tamen cuius ista errores minuent? cuius cupiditates prement? quem fortiorem, quem iustiorem, quem liberaliorem facient? dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoueri quam his inplicari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License