XIV. 1
Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae uacant: soli uiuunt. nec enim suam
tantum aetatem bene tuentur: omne aeuum suo adiciunt. quidquid annorum ante
illos actum est, illis adquisitum est. nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi
sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis uiam praeparauerunt. ad
res pulcherrimas ex tenebris ad lucem erutas alieno labore deducimur. nullo
nobis saeculo interdictum est, in omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi
humanae imbecillitatis angustias libet, multum, per quod spatiemur, temporis
est. 2 disputare cum Socrate licet, dubitare
cum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis naturam cum Stoicis uincere, cum
Cynicis excedere. cum rerum natura in consortium omnis aeui patiatur incedere,
quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo,
quae inmensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia? 3 isti, qui per officia discursant, qui se
aliosque inquietant, cum bene insanierint, cum omnium limina cotidie
perambulauerint nec ullas apertas fores praeterierint, cum per diuersissimas
domos meritoriam salutationem circumtulerint, quotum quemque ex tam inmensa et
uariis cupiditatibus districta urbe poterunt uidere? 4
quam multi erunt, quorum illos aut somnus aut luxuria aut inhumanitas
summoueat? quam multi qui illos, cum diu torserint, simulata festinatione
transcurrant? quam multi per refertum clientibus atrium prodire uitabunt et per
obscuros aedium aditus profugient? quasi non inhumanius sit decipere quam
excludere. quam multi hesterna crapula semisomnes et graues, illis miseris suum
somnum rumpentibus, ut alienum exspectent, uix adleuatis labris insusurratum
miliens nomen oscitatione superbissima reddent? 5
hos in ueris officiis morari [putamus] licet dicant, qui Zenonem, qui
Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui
Aristotelem et Theophrastum uolent habere quam familiarissimos. nemo horum non
uacabit, nemo non uenientem ad se beatiorem amantioremque sui dimittet. nemo
quemquam uacuis a se manibus abire patietur. nocte conueniri et interdiu ab
omnibus mortalibus possunt.
|